# Epistolae 1-51

Leo the Great, Epistolae, (c) LEo episcopus PASCHASiNO episcopo Lylibætano. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-51

CAP. I. - Quamvis non dubitem fraternitati tuæ omnem originem scandalorum, quae de incarnatione Domini nostri Jesu Christi in Orientalibus Ecclesiis commota sunt, ad plenum essecomperta, tamen ne quid forte sollicitudinem tuam latere potuisset, epistolam nostram, quam ad sanctae memoriae Flavianum de hac re plenissimam misimus, quamque Ecclesia universalis amplectitur,diligentius tibi recensendam cognoscendamque direxi: ut intelligens qua plenitudine totius hujus erroris impietas,(d)Deo adjuvante,destructa sit, ipse quoque eumdem spiritum pro tuo in Deum amore suscipias, sciasque penitus detestandosquisecundum Eutychisimpietatem atquedementiamin Domino nostro unigenito Filio Dei su9cipientis in se reparationem salutis humanæ, dicere ausi sunt duas non esse naturas, hoc est perfectæ Divinitatis et perfectæ humanitatis; et putant quod possint nostram dilligentiam fallere, cum aiunt (e) se unam Verbi naturam credere incarnatam; utique (f) cum Verbo Dei in Divinitate Patris, et sua, et Spiritus sancti, una natura sit; suscepta autemveritatecarnis nostræ illi inconvertibili substanliæ nostram quoque unitam esse naturam: nam nec incarnatio dicit posset, nisi caro susciperetur a Verbo. Quae susceptio tanta et talis unitio est, ut a carne animata, non solum in, partu beatae Virginis, sed etiam in conceptu nulla Divinitatis sit credenda divisio: quoniamjn unitate personae Divinitas atque humanitas etconceptu Virginis convenit et partu.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
