Latin
FLORO(a) SABINO,(b) VALERIANO,CONSTANТIO,МAXI- MO. ASCLEPIO, NECTARIO, MAXIMO, …
Leo the Great, Epistolae 1-61
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. I. Optassemus quidem fraternitatisvestræ litteras eo tempore quo promiseratis accipere, ut profecturis ad Orientem fratribus nostris, quos ad sanctam synodum vice nostra pro catholicae fidei defensione direximus,etiam vestraesententiae professio jungeretur. Sed cum multaobstacula inopinatam vobis intulerint tarditatem. quamlibet seras et diu exspectatas epistolas per fratrem et coepiscopum nostrum Ingenuum gratanter accepimus, easque cum gaudio recensentesprobavimus. sicut confidebamus, eruditione Spiritus sancti coelestem in vobis vigere doctrinam,quam in Orientalibus Ecclesiis versutia hostis antiqui, per eos (f) quos sequaces suae reperit falsitatis, fatigare conata est; cum catholica fides, quae nulla sui est parte mutabilis, per ipsas adversantium exercitationes et validior semper efficiatur et clarior, operante hoc gratia Dei, ut si qui forte ad hæc subtilia inimici jacula declinanda minus erant instructi minusque solliciti, perceptis veritalis armis,flerent contra impiorum mendacia fortiores. Quod ergo,sicut causa poscebat, fiduciam nostram, quam de vobis habemus in Domino, fideliter atque obedienter auxistis, multa exsultatione gaudemus.