Latin
LEO papa JULIANO episcopo
Leo the Great, Epistolae 1-65
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Gravia sunt, et non parvo maerore lugenda, quae(o) falsorum monachorumturbas fraternitas tua perpetrare significat, Eutyche impio per deceptorum furorem bellum evangelicis et apostolicispraedicationibusinfererite, retorquendo in ipsius et sociorum ejus exitium; quod ideo differtur perpatientiam Dei, ut inimici crucis Christi quantum diabolo famulentur, appareat; dum haeretica pravitas antiquum velamen suae simulationis excedens, intra limites hypocrisis suae continere se amplius non potest, totumque, quod diu texerat, virus effudit, non solum (a) stylo in discipulos veritatis, sed etiam (b) manu sæviens, utconsensum aut simplicitatis indoctas, aut trepidae fidei violenter extorqueat. Sed noa ita debent filii lucis filios metuere tenebrarum, ut sani furentibus acquiescant, aut aestiment hujusmodi hominibus aliquid præstandum esse reverentiæ, qui si perire malunt quam resipiscere, prospiciendum est ne impunitate sua latius noceant, et in multerum perniciem, dum diu tolerantur insurgant.