# Epistolae 1-66

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus MARCIANO Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-66

CAP. I.- Quam excellenti pietate et quam glorioso clementia vestrae studio in integrum nuper fides Christiana revocata sit,totus mundus agnoscit, et salutis suæ singulare praesidium per vos a Domino esse reparatum.(g)Ac si quid adversum tanti operis consummationem de contrario spiritu sentituroboriri, necesse est ut ad vestrae revocetur pietatis auxilium,quod ad custodiam catholicæ veritatis divina providentia praeparavit: utcumpotestatis vestrae sit scandala etiam in longinquo nata resecare, multo magis ea quæ sub vestris audent oculis surgere,non sinatis accrescere. Anatolii episcopi ordinationem, sicut scientia Dei testis est, suspectam (quod fatendumest) mihi fecerant consecrationis ejusauctores, nec dissimilem ab eligentibus arbitrabar electum; secutumque est ut (a) cum communionem apostolicæ sedis expeteret, diu dandis ad eum pacis epistolis abstinerem.Sed cum illi pietatis vestrae testimonium suffragaretur, (b)et de fide atque unanimitate cjus optanda quaeque et placitura promitteret.professionem ejus ita credidi esse sinceram, ut tamen, qua observantia se agere deberet, non desinerem commonere, sedulo ipsi ac diligenter inculcans, ut de persecutoribus beatae memoriae Flaviani neminem auderet in suo habere consortio, (c) et Eutychis haeretici sectatores tamquam inimicos Christi veraciter perhorreret. Quod adeo obedienter visus est accepisse, ut Andream diaconum Eutychianae haereseos defensorem a se indicaret esse dejectum. Secutumque est ut de his quae pro catholica fide in synodali concilio fuerant definita, talia ad me scripserit, qualia catholicum sacerdotem scribere congruebat.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
