# Epistolae 1-72

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus JULIANO Coensi episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-72

CAP. I. — Litteras dilectionis luæ, quos per filium meum virum illustrem (g) Esychium direxisti, eo tempore accepi, quo recentioribus epistolis tuis(h)iteratu jam occasione responderam.Unde quia etiam in his alloquiis tuis eadem de impiissimis haereticis justo dolore conquestus es,congruum fuit,quia scribendi opportunitas exstitit, non tacere. In causa itaque fldei,quidquid pro nostro officio (t) agi potuitacpotest, juvante Domino, et sollicite ct libenter exsequimur: ut Evangelio Christi irreprehensibiliter serviamus,ne per desidiam nostram ulla pars Ecclesias catholicae neglecta videatur. Propter quod, sicut omnibus notum est, non destiti laborare, ut manifeetata atque defensa incarnationis Dominicæ veritate omnis fraternitas,quid ubique secundum doctrinam apostolicam,et tenendum et docendum esset,agnosceret, accedente gloriosissimorum principum studio divinitus inspirato, ut in civitate Chalcedonensi synodo congregata, haeretica damnaretur impietas. ne vel quisquam sectator Nestorii, vel ullus discipulus Eutychis liberum possit cum catholicis habere consortium: cum quod ad sancti conciliiauctoritatem pertinet, nulla usquam remanserit discordia. Si qui autem obduratione caecati, ita in reprobi sensus amentiam transierunt,ut malint furere quamsanari,adimperialem pertinet potestatem ut perturbatores (j) ecclesiasticæ pacis et reipublicE, quae Christianis principibus meritogloriatur,inimici sollicitius comprimantur.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
