Latin
Dilectissimo fratri THEODORITO episcopo LEO episcopus
Leo the Great, Epistolae 1-74
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Remeantibus ad nos fratribus, et consacerdotibus nostris,quos ad sanctum concilium sedes beati Petri direxit,agnovimus dilectionem tuam superno adjutorio,nobiscum tam Nestorianæ impietatis quam Eutychianse vesaniæ, exstitisse victricem. Unde gloriamur in Domino,cum propheta canentes: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII,8): qui nullum nos in nostris fratribusdetrimentumsustinerepermisit, sed quæ (l) nostro prius ministerio definierat,universæ fraternitatis irretractabili firmavit assensu: ut vere U se prodiisse ostenderet,quod prius(a)a prima omnium sede formatum, totius Christiani orbis judicium -tecepisset:utin hoc quoque (b) capiti membra concordent. In quo(c)amplior nobis accrescit gaudendi materia,dum tanto magis se perculit inimicus, quanto (d) contra Christi ministrossaeviusinsurrexit. Nam ne aliarum sedium ad eam quam caeteris omnium Dominus (£)statuit præsidere, consensu assentatio videretur, aut alia quaelibet subrepere posset adversa suspicio; (1) inventi prius sunt qui de judiciis nostris ambigerent. Et dum nonnulli (g) a dissensionis incitati auctore ad contradictionum bella prosiliunt, ad majus bonum, (h) malo ejus auctoretotius bonitatis dispensante, perventum est. Dulcius siquidem munera gratiae divinae proveniunt,quoties non sine magnis sudoribus acquiruntur; et minus bonum videri solet pax continuata per otium, quam reddita (t) per labores. Ipsa quoque veritas et clarius renitescit,et fortius retinetur,dum quae fides prius (l)docuerat, haec postea examinatio confirmarit. Multum denique sacerdotaliis officii meritum splendescit,ubi sic summorum servatur auctoritas,(k)ut in nullo inferiorum putetur imminuta (l) libertas. . Et ad majorem Dei gloriam proficit flnisexaminis, quando ad hocseaccipitexerendi fiducia,ut vindcatur adversitas: ne quod per se probatur reprobum, silentii praejudicio videatur oppressum.