# Epistolae 1-75

Leo the Great, Epistolae, (d) LEO episcopus MARCIANO Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-75

CAP. I. — (e) Tam multis documentis per omnes Christi Ecclesias fides vestrae pietatis innotuit: ut si quid sollicitudinum pro communi religione generatur, merito vestrum quaeratur auxilium. Et quia memor dispensationis mihi creditae, necesse habeo curas meas etiam in ea quae sunt futura praemittere, non improbe cupio clementiae vestrae studiis adjuvari: ut in ea observantia, quae certa semper ratione variatur, nihil possit erroris incurri. Paschale etenim festum, quo sacramentum salutis humanae maxime continetur, quamvis in primo semper mense celebrandum sit, ita tamen est lunaris cursus conditione mutabile, ut plerumque sacratissimae diei ambigua (f) occurrat electio,et ex hocfiat plerumque, quod non licet, ut non simul omnis Ecclesia quod nonnisi unum esse oportet, observet. Studuerunt itaque sancti Patres occasionem hujus erroris auferre, omnem hanc curam Alexandrino (g) episcopo delegantes (quoniam apud Ægyptios hujus supputationis antiquitus tradita 1229 esse videbatur peritia) (h) per quem, quotannis dies praedictae solemnitatis sedi apostolicae indicaretur,cujus scriptis ad longinquiores Ecclesias indicium generale percurroret.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
