# Epistolae 1-76

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus EUDOCIÆ Augustæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-76

CAP. I. — Quanta mihi catholicae cura sit fidei, et qua sollicitudine, in quantum Dominus adjuvat, (n) debeam praecavere ne umquam ab imperitis aut impiis veritatis Evangelio resistatur, pietatem vestram scire non dubito. Et ideo cum salutationis officio, quo semper mihi est vestra (0) honoranda clementia, obsecro Dominum ut me de tua incolumitate iaetificet,et causam fidei, in qua quorumdam intra provinciam Palaestinam monachorum fuerant corda turbata, magis magisque per vos faciat adjuvari: ut quantum pietatis tuae studio fieri potest, haereticae perversitati omnis fiducia subtrahatur. Quos enim nec ratio sacramentorum nec auctoritas(p)Scripturarum, nec ipsa sacratorum locorum testimonia commovebant, quid eis nisi abruptum periculum timeretur? Prosit ergo Ecclesiis, sicut favente Deo (q) prodest, et generi ipsi prosit humano in Verbi Dei incarnatione suscepto, quod domicilium habitationis vestræ ibi esse voluistis, ubi vobis Dominum nostrum Jesum Christum sicut verum Deum,itaet verum hominem, in unitate peraonae,et mirabilium indicia, et passionum documenta loquuntur.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
