# Epistolae 1-77

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus universis (h) Monachis per Palaestinam constitutis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-77

CAP. I. — Sollicitudini meae,quam universali Ecclesiæ omnibusque ejus filiis debeo,multorum relatione patefactum est dilectionis vestræ animis quiddam offensionis illatum, dum aut imperiti, ut apparet, interpretes, aut maligni, quaedam vos aliter intelligere, quam a me sunt(t)praedicata,fecerunt, non valentes in Graecum eloquium apte et proprieLatinatransferre,cum in rebus subtilibus et difficilibus 6xplicandis,vix sibi etiam in sua lingua disputator quisque sufficiat. Quod tamen apud me eo (;)profecit,ut,dum ea quae catholica fides respuit improbatis, intelligamus vos veris amicitiorcs esse quam falsis; et id merito refutare,quod ex antiquae institutione doctrinae etiam ipse detestor. Quamvis enim epistola mea ad sanctae memoriae Flavianum episcopum data, satis sibi ad manifestationem sui ipsa sufficiat, neque in aliquo aut purgationis aut expositionis indigeat; (k) et alia tamen cum eadem mea scripta concordant,in quibus similiter praedicationismeæsensus in aperto est.Necessitatem enim habens contra haereticos,qui multos Christi populos conturbaverant,disserendi,et clementissimis principibus,et sancto concilio synodali,et Constantinopolitanae Ecclesiae, quid de incarnatione Verbi,secundum evangelicam apostolicamque doctrinam,deberemus sapere ac sentire,patefeci, et in nullo a sanctorum Patrum confessione discessi: quia una cst, vera, singularis, (a )catholica fides, cui nihil addi, nec minui potest; quam Nestorius prius, et nunc Eutyches,diversa quidem assertione,sed simili impietate impugnare conati sunt,et Ecclesiae Dei duas haereses sibimet contrarias inferre tentarunt, ut uterque a discipulis veritatis merito damnaretur: quia insanum nimis et sacrilegum fuit, quod varia falsitate ambo senserunt.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
