# Epistolae 1-80

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus MARCIANO Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-80

CAp. I. — Puritatem fidei Christianae, qua clementia vestra praefulget, etiam his litteris quas frater et coepiscopus meus(m)Nestorius detulit,demonstratis, justissimum fratri meo Proterio Alexandrinae urbis antistiti impendentes favorem, quo mihi per omnia esset acceptior. Nam cui vestra pietas testimonium(n) perhibere dignatur,indubitanter esset probandus, etiamsi taceret. Sed accedit ad gratiam, quod proprio quoque sermone cognoscitur, etquam sincerus sit catholici dogmatis praedicator, ipsius ' professione clarescit. Unde plenissimo affectu dilectionem orthodoxi fratris amplector, et Deo gratias ago, quod (p) amoto eo qui Evangelio Christi voluit contraire et a sanctorum Patrum intelligentia dissidere, (q) talem prospexit Alexandrinae Ecclesiae sacerdoteu), qui præcedentibus rectoribus et fide concordaret et vita. Nam cum amplecti se epistolam meam, quam ad beatae memoriae Flavianum contra Eutychen(r) impium misi, toto corde profitetur, quid aliud quam apostolorum se ostendit(s)csse discipulum? Quoniam doctrina veritatis in lumine suo permanet, et non potest esse diversum, quod unum est (I) atque individuum.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
