Latin
LEO MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 1-87
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Sollicitudinem meam, quam de paschali observantia habui, sancto clementiae vestræ studio pro mea petitione gratulorabsolutam, quidiligentius in Alexandrina Ecclesia jussistis inquiriutrumrecte possit octavo kalendarum Maiarum secundum deSnitionem Theophili episcopi contra veterem observantiam futura paschalis festivitas celebrari; cum a passione Domini in omnibus nostris annalibus, decimus quintus kalendarum Maiarum dies legatur ascriptus. Sed cum Ægyptiis, alia ratio placeat, consensum meum, ne qua discrepantiaper provincias de observantia tam venerabilis festi fieret, commodavi: utresurrectionis Dominicæ maximumsacrainentum nusquam die alia celebretur, et inter Domini sacerdotes nihil in tanta solemnitate sit varium, sed per universas Ecclesias Deo nostro pro vestras pietatis prosperitate vel regno pariter supplicetur. Litteras autem fratris et coepiscopi mei Proterii Alexandrina civitatis episcopi me accepisse significo, quibus apnd pietatem vestram (i) de mea consensione respondi: non quia hoc ratio manifesta docuerit, sed quia unitatis, quam maxime custodimus, cura persuascrit.