# Epistolae 1-9

Leo the Great, Epistolae, quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-9

(n) Dilectissimis fratribus, universis episcopis per Viennensem provinciam constitutis, LEO Roma episcopus. CAP. I. — Divinae cultum religionis, quem in omnes gentes omnesque nationes Dei voluit gratia coruscare,(o)ita Dominus noster Jesus Christus humani generis Salvator instituit, ut ventas, quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem universitatis exiret, sicut scriptum esi: In Omnem terram (a) exivit sonus corum, et in. fines orbis terræ verba corum (Ps. XVIII, 5). Sed hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo, principaliter (b) collocarit; et ab ipso quasi quodam capite, dona sua velit in corpus omne manare, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium individuae (c) unitatis assumptum, id quod ipse erat, voluit nominari, dicendo: Tu es Petrus, est super hanc petram ædificabo Ecclesium meam (Matth. XVI, 18); ut æterni templi ædificatio, mirabili munere gratiæ, Dei, in Petri soliditate consisteret; hac Ecclesiam suam firmitate corroborans, ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec portae contra illam inferri praevalerent. Verum hanc petræ istius sacratissimam firmitatem, Deo, ut diximus, ædificante constructam, nimis impia vult praesumptione violare qnisquis ejus potestatem tentat infringere, favendo cupiditatibus suis, et id, quod accepit a vcteribus, non sequendo: cum nulli se subditum legi, nullis institutionis Dominicæ credit regulis contineri, a vestro nostroque, per novae usurpationis ambitum, more desciscens, praesumendo illicita, et quae custodire debuit, negtiendo.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
