# Epistolae 1-90

Leo the Great, Epistolae, Leo Marciano Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-90

CAP. I. — Quanta sit in vestra clementia dilectio- Dei, cui serviendo regnatis, et regnando servilis, ipsa dignatio religiosissimi sermonis ostendit, et in hunc me affectum totius cordis inflammat,ut pro incolumitate gloriae vestrae vota offerre et supplicare non desinam: quia multum et sanctae Ecclesiæ et Romanæ reipublicae divinitus vestra salute consulitur. Eadem igitur occasione qua pietatis vestræ apices veneranter accepi,debita salutationis obsequia exsolvo, et (a) Insufficientes gratias ago,quod de sacratisssima die Paschæ sacerdotali me sollicitudine pietas vestra commonuit. Licet dudum in hac observantiae regula me acquiescere sim (b) professus, et eumdem diem venerabilis festi omnibus Occidentalium parlium sacerdotibus intimasse, quem Alexandrini episcopi declaravit instructio, id est ut anno praesenti octavo kalendas Maii Pascha celebretur, omissis omnibus acrupulis (c) studio unitatis et pacis.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
