# Epistolae 1-91

Leo the Great, Epistolae, LEO Romæ episcopus LEONI semper Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-91

CAp. I. — Officiis quæ (c) ad gratulationem imperii vestri pertinent persolutis, etiam hanc paginam necessariæ supplicationis adjeci, qua catholicae fidei divinitus præparatum (d) favoris vestri posco præsidium. Nam talia in Alexandrina Ecclesia perpetrata, fratris et coepiscopi mei Anatolii relatione cognovi, utomnisChristiana religio sentiat se (e) impeti atque violari, nisi (f) in universum fidei vestrae devotione prospiciatur, et memoratæ Ecclesiæ, quae antea catholicis fuit clara rectoribus, reddaturChristiana libertas; (g) et cessantibus haereticorum impugnationibus, evangelica doctrina,quæ illic ante Dioscorum viguit, unita cum totius Ecclesiæ pace reparetur. Quod opus virtutibus vestris gloriæque conveniens celerem et Deo placitum habebit effectum, (n) si apud sanctam Cbalcedonensem synodum de Domini Christi incarnatione firmata nulla permiseritis retractatione pulsari: quia in illo concilio per Spiritum sanctum congregato, tam plenis atque perfectis definitio nibus cuncta firmata sunt, utnihil ei regulae quae ex divina inspiratione prolata est,(i) aut addi possit aut minui, gloriosissime imperator.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
