# Epistolae 1-96

Leo the Great, Epistolae, LEO ANATOLIO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-96

CAp. I. — Diligentiam necessariae sollicitudinis, quam fraternitas tua in dirigendis ad nos litteris ex. sequiturJapprobamus,etacceptis per filium nostrum Olympium paginis tuis,sacerdotalem in te curam vigere sentimus: cui nos quoque, quantum Dominus (e) donat posse, non desumus, exorantes dilectionem tuam, ut quia tempus laboris incidimus, in sancta vigilantia perseveres, donec dextera Domini faciat virtutem (Ps. CXVII, 16), et sub pedibug Ecclesiae suæ conterat tentatorem. Consolatur etenim nosper omnia praeparata divinitus dementissimi 131g principis fides, quem(f) meo rursus, sicut oportuit, suum cohortatus alloquio: ut:impiissimorum latronum ausibus districtiore constantia faciat (g) obviari:quos nefas est tantum de suo favore præsumere, ut etiam apud Constantinopolim audeant insanire. Sed hoc eis ideo divinæ providentiae ratione permittitur, ut magis ac magis quo spiritu agitentur appareat: ne dubitari possit, in quantam essent audaciam proruptun, si post damnationem impiissimae hæresis, disceptandi contra fidem acciperent potestatem, ut quantum in ipsis est, latius hoc furore sævirent, quem fratres ct coepiscopi nostri,qui ad vos nupcrex Ægypti partibus confugere,se pertulisse deplorant; quibus et a Christianissimo principe,et(h)n tua fraternitatis Deo placitacharitate solatiapietatisimpendi non ambigerem,etiam si ipse non scriberes. Opportunum autem credidi ut ad ipsos quoque (i) scripta dirigerem, quæ illos (j) possint in communis fidei proposito roborare, et quid pro patientiæ sua superna rem uneratione mereantur, agnoscerent: sicut beatus apostolus docet. dicens: Excipite itaque illos cum (Ii) omni gaudio in Domino, et hujusmodi cum honore habete, quoniam propter fidem Christi usque ad mortem accesserunt (Philipp. II, 2cJ, 30).

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
