# Epistolae 1

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus SEPТIMO episcopo salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1

CAp. I. — Lectis fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuæ,(e) quem olim noveramus,agnovimus, congratulantes tibi, quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris; ne lupi, qui sub specie oviurn subintraruntb(Matth.VII, 15).(f) bestiali sævitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed edam ea quae sunt (g) sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinorc fallacia, ad metropolitanum episcopum provinciae Venetiæ scripta direximus, quibus ad statue sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Cœlestianorum consortio veniens, in communione catholica sine professione legilimæ satisfactionis habeatur. (h) Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinæ utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt,errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur; ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla(i)sperandi supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesiæ talium possit socictato violari, cum per omnia illis professio caeperit obviare.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
