Latin
(d) LEO episcopua LEONI Augusto
Leo the Great, Epistolae 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. VIII. —Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et versæ Deitatis veræque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltationem tamen, qua illum, sicut doctor gentium dicit, exaltavit Deus, et donavit illi nomen quod super omne nomen excellit, (c) ad eam intelligimus pertinere formam, quæ ditanda erat (d) tantæ glorificationis augmento. lu forma quippe Dei æqualis erat Filius Patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla in essentia erat discretio, nulla in majestate diversitas, nec perincarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo quod (e) ei Patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis Deitas sacramentum magnæ pietatis implevit, humana humilitas est quæ in gloriam divinæ potestatis evecta,est (f) in tantam unitatem ab pso conceptu Virginis Deitate et humanitate conserta,ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita ex sempiternitate æqualis est Deo, dicitur:exaltatus: quia inseparabiliter,manente unitate personæ, unus atque idem est et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei Filius propter unam cum Patre Deitatem. Quidquid (g) ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit, cui quæ non habuit (h) conferrentur. Num secundum potentiam Deitatis indifferenteromnia quæ habet Pater,etiam Filius habet, et quæ in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Dei etiam ipse donavit. a Secundum formam enim Dei, ipse et Pater unum sunt (Joan. x, 30); secundum, formam autem servi,Non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum (Joan. v, 30). Secundum formam Dei, Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Ibid. ,26); secundum formam servi, Tristia estanima (i) ejus usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Et idem ipse est, sicut Apostolus prædicat, et dives, et pauper. Divers, quia evangelista dicente: In principio erat, Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Pauper vero, quia propter nos Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid. ,i4). Quæ autem est ejus exinanitio, quæve paupertas, nisi formae servilis acceptio? per quam Verbi majestate velata, dispensatio humanæ redemptionis impleta est.