Latin
12 to 17
Leo the Great, Epistolae 12-2-17
Unproofread scanNot analysed yet
neque sinatis vos de alieno peccato onus sustinere; quod ut manifestius edicamus, urgentis necessitatis timore constringimur. Sed ante oculos proponite beatissimi Petri gloriam communesque cum ipso omnium apostolorum coronas, et martyrum gaudia, quibus non alia fuit causa 80. patiendi, nisi confessio verae Deitatis, et in Christo (a )perfecta permansio. Quae con fessio cum impie nunc a paucis quibusdam lædatur, omnes nostrarum partium Ecclesiae, omnesque sacerdotes mansuetudini vestrae cum lacrymis supplicant propter appellatioaem in Flaviani episcopi libello contentam, ut spe,- ciale concilium jubeatis in Italiae partibus peragi, ut omnis conflictus repellatur vel mitigetur, nihilque devians vel dubium in fide sit; convenientibusque insuper etiam episcopis ab Orientalibus provinciis omnibus, quorum si qui de veritatis via exorbitarunt, salutaribus curationibus in integrum revocentur, et hi quorum est causa gravior, vel consiliis acquiescant vel ab unaEcclesiaexscindantur: ita ut necessarium sit et eadem servare quæ Nicaenus canon et quae constitutio totiusorbisepiscoporum praecipit,secundum catholicae Ecclesiae consuetudinem -et nostrorum Patrum liberam fidem, per quam serenitas vostra stabilitur. lis enim qui Ecclesiam laedunt, expulsis, Vestrisque provinciis jure,quod justum est, potientibus, atque vindicta adversus haereticos exercita; vestrum etiam imperium Christi dextera defendetur.