# Epistolae 12-3

Leo the Great, Epistolae, (d) LEO episcopua LEONI Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/12-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/12-3

CAp. IX. - Nam quia captivitatis nostræ resolvi originalia(a)vincula non poterant,nisi existeret homo nostri generis nostræque (b) naturæ, quem peccati praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suochirographum lethalodilueret, sicutab initioerat divinitus præordinatum,ita est in plenitudine præfiniti temporis factum: ut multis modis significata promissio in diu expectatum veniret effectum, nec posset esse ambiguum quod continuis testificationibus (c) semperfuerat nuntiatum.In magno autem sacrilegio (d) se versari haereticorum manifestat impietas, cum sub specie Deitatis honorandæ, humanae carnis in Christo denegant veritatem; et religiose existimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse quod salvat, cum ita secundum promissionem omnia sæcula(e)percurrentem, mundus sit Deo reconciliatus in Christo, ut nisi Verbum dignaretur caro fieri,nulla posset caro salvari. Omne enim sacramentum fidei Christianæ magno 137T (f) (ut haeretici volunt) decoioratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio pu- tatur latuisse phantasmatis. (g) Non ergo quisquam. sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christo corporis veritate: quia omnes aposto- Ii apostolorumque (h) discipuli, et praeclari Ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in hujus fidei lumina splenduerunt, consonis ubique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo Deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione, haeretica impietas se existimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non prophetia _ præcinere, non Evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere? Quaerant per omnem scriem Scripturarum, quo tenebras suas fugiant, non quo verum lumen obscurent, et per omnia saecula ita veritatem invenient coruscantem, ut magnum hoc et mirabile sacramentum ab initio videant creditum, i quod est in fine completum. De sanctarum quo cum litterarum nulla pars silent, sufficit quaedam 9 (a) con Bona veritatis signa posuisse, quibus diligentia fidei (b)in splendidissimam iatitudincm dirigatur, et sincera intelligentiæ luce perpiciat, quod in Filio Dei, qui se incessabiliter filium hominis et hominem profitetur, non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
