Latin
Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis
Leo the Great, Epistolae 13
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XII. —Causam quoque Lupicini episcopi illic jubemus audiri, cui multum et sepius postulanti communionem hac ratione (f) reddidimus, quoniam cum ad nostrum judicium provocasset, immerito eum pendente negotio a communione videbamus fuisse suspensum. Adjectum etiam illud est quod huic temere superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinue in praosenti positus, aut confutatus, aut certe (g) confessns justae posset subjacere sententiae; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, is qui consecrabatur (h) acciperet.