# Epistolae 13

Leo the Great, Epistolae, Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/13

CAP. XII. — Causam quoque Lupicini episcopi illic jubemus audiri, cui multum et sepius postulanti communionem hac ratione (f) reddidimus, quoniam cum ad nostrum judicium provocasset, immerito eum pendente negotio a communione videbamus fuisse suspensum. Adjectum etiam illud est quod huic temere superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinue in praosenti positus, aut confutatus, aut certe (g) confessns justae posset subjacere sententiae; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, is qui consecrabatur (h) acciperet.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
