Latin
Letter 14
Leo the Great, Epistolae 14.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. De vicariatu Thessalonicensi, et causa Attici Nicopolitani episcopi. —Quoniam sicut praecessores mei praecessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuæ, priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis dclegavi, ut curam quam universis EcclesUs principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostrae mansuetudinis (c) adjuvares, et longinquis a nobis provinciis praesentiam quodammodo nostrae visitationis impenderes: (d) siquidem continenti opportunoque prospectu promptum tibi esset agnoscere quid in quibusque rebus vel tuo studio componeres, vel nostrojudicio reservares. Nam com (a) majora negolia et difficiliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostrae sententiae exspectatione suspendere, neo ratio tibi nec necessitas fuit in id quod mensuram tuam excederet deviandi. Abundant enim apud te (b)monitorum scripta nostrorum quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus: ut commendatas tibi Christi Ecclesias, per exhortationem charitatis ad salubritatem (t) obedientiæ provocares. Quia etsi plerumque existant inter negligentes vel desides fratres, (d) quae oporteat majore auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correptio, ut semper sit salva dileetio. Unde et beatus apostolus Paulus, ad ecclesiasticum regimen Timotheum imbuens, dicit: Seniorem ne inrrepaveril, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus at matTes, juvenculas ut sorores, in omni castitate (1 Tina. v,i2). Quae moderatio si quibuscumque inferioribus membris ex apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis(e)nostris sine offensione reddenda est? ut(f)licet nonnumquam accidant, quae in sacerdotalibus sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas. (g) Sed ab his qui quæ auca sunt quærunt, non quæ Jesu Christi (Philip. It, 2i), facile ab hac lege disceditur, et dum dominari magis quam consulere (h) subditis placet,honor inflat superbiam, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam: (i) quod, ut necesse habeamus ita dicere,non deparvo animi dolore procedit. Meipsum enim quodammodo (j) in culpam trahi sentio, cum te a traditis tibi regulis immodice discessisse cognosco. Qui si tuae existimationis parum diligens eras, mea! saltem famae parcere debuisti: ne quæ tuo tantum facta eunt animo, nostro viderentur gesta judicio. Relegat fraternitas tua paginas nostras, omn iaque ad tuos emissa majores apostolicae sadis præsulum scripta percurrat, et vel a me vel a praecessoribus meis (Ie) inveniat ordinatum, quod a tc cognovimus esse praesumptum.