Latin
Letter 14
Leo the Great, Epistolae 14.5
Unproofread scanNot analysed yet
(a) Multum stupeo, frater charissime, sed et plurimum doleo, quod in eum de quo nihil amplius indicaveras quam quod evocatus adesse differret, et excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter. et tam vehementer potueris commoveri: praesertim cum (b) fuerit etiamsi tale aliquid mereretur, exspectandum tibi quid ad tua consulta rescriberem. Sed, ut video, bene de moribus meis existimasti, et quam (c) civilia pro conservanda sacerdotali concordia responsurus essem, verissime prævidisti: et ideo motus tuosexsequi(d)sinedissimulatione properasti, ne Qum moderationis nostræ aliud disponentia scripta sumpsisses, faciendi id quod factum est licentiam non baberes. An forte aliquod tibi facinus (e) innotuerat, et metropolitanum episcopum novi apud te criminis pondus urgebat? At hoc quidem alienum ab iUp esse,. etiam tu nihil ei objiciendo (f) confirmas. Sed etiam si quid grave intolerandumque committeret, nostra erat exspectanda cepsura; ut nihil prius ipse decerneres,(g) quam quid nobis placeret agno. sceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde sicut multum nos ea quæ a te pie sunt curata lætificant, ita nimium ea quæ perperam sunt gesta contristant. Et necesseest, post multarum experimenta causarum sollicitiusprospici, et diligentius præcaveri, quatenus per spiritum obaritatis et pacis, omnis materia scandalorum de Ecclesiis Domini quas tibi commendavimus auferatur, (h) præeminente quidem in illis provinciis episcopatus tui fastigio, aed amputato totiua usurpationis excessu.