# Epistolae 153

Leo the Great, Epistolae, LEO FLAVIANO episcopo Constantinopolitano. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/153

Pervenisse ad nos tuae dilectionis (d) epistolas, ut primum venientis filii nostri honorabilis viri Rodani opportunitatem reperimus, indicamus: quae nos de causa facerent certiores, quam apud vos pravo dolemus errorecommotam.Quoniamaliterde fide quam convenit hic qui dudum religiosi videbatur propositi esse sentiret, quem a traditione catholica non decuerat deviare, sed in eadem quae tenetur ab omnibus credulitate persistere. Verum de hac ve(e) plenius per eum qui ad nos tuae dilectionis portavit epistolasrescribimus: ut raternitatem tuam quid de tota causa constitui debeat instruamus. Non enim patimuraut illum in suae persuasionis pravitate persistere, aut dilectionem tuam, quae zelo fidei, pravo et stulto resistit errori, diutina adversae partis impugnatione tu rbari. Supradictum vero filiu m nostrum, per quem hasepistollas dedimus, hac volumus qua dignum est affectione suscipias, eteoad nos remeante rescribas. Data duodecimo kalendas Junias Asturio et Protogene coss.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
