Latin
17 to 27
Leo the Great, Epistolae 17-27
Unproofread scanNot analysed yet
Quae nihili pendens idem Eutyches putat se non daturum paenas per sanctam illam et oecumenicam synodum definitas. Itaque propter hæc, cum multi e simplicioribus perejus disceptationem laederentur in doctrina fidei, eum accusatum a religiosissimo episcopo Eusebio, et occurrentem ad sanctum concilium, propriaque voce quid ipse sentiret Patribus synodi detegentem, ut qui alienus sit a recta fide, deposuimus, prout sanctitatem vestram docebunt cuncta super eo confecta acta; quae et miaimus cum hisce nostris litteris. i£quum porro est, mea quidem sententia, ut hoc quoqne edoceamini, quod Eutyches idem justa et canonicae depositioni subjectus, cum debuisset saltem secundis curare priora, necnon per exactam paenitentiam multasque lacrymas Deum placare, et cor nostrum valde in lapsu ejus contristatum, vera resipiscentia delinire; non solum id non fecit, quin immo per omnia connisus est sanctissimam hujusce loci Ecclesiam conturbare; tabulas publice proponens contumeliarum et maledictorum plenas; et insuper haec preces offerens piissimo et Christi amantissimo nostro imperatori, easque ar. rogantia et petulantia refertas, in omnibus divinos canones conculcare tentans. Verum his ita ex consecutione peractis, redditae nobis sunt litterae sanctitatis vestræ, per comitem omni admiratione dignum Pansophium: ex quibus edocti sumus eumdem Eutychen libellos ad vos misisse plenos fallacia et astu, dicentem se tempore judicii libellos appellationis tradidisse nobis et sanctae episcoporum tunc praesentium synodo, atque appellasse ad vestram sanctitatem: quod nequaquam ab eo factum est, sed hacquoque in parte fefellit, velut pater mendacii, se vestris auribus subrepturum arbitratus. Com. motus igitur, sanctissime pater, ob omnia quae ausus est, et propter ea quae adversus nos sanctissimamque Ecclesiam facta sunt atque fiunt, solita fiducia utere, sicut sacerdotio convenit, et vindicans communem rem sanctarumque Ecclesiarum compositionem, dignare per proprias quidem litteras suffragari depositioni canonice adversus eum factae;