# Epistolae 171

Leo the Great, Epistolae, Dilectissimis filiis FAUSTO, (e) MARTINO et reliquis archimandritis LEO episeop…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/171

Cum propter causam fidei,quam Eutyches perturbare tentavit, (f) de latere meo mitterem, qui defensioni veritatis assisterent, congruum credidi, ut etiam ad vestram dilectionem scripta dirigerem: quos(g)certum habeo ita studere pietati, ut blasphemas et impias voces nullatenus aequanimiter audire possitis; manente in cordibus vestris apostolica institutione,qua dicitur: Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit (Galat. i, 9). Sensum autem praedicti (h), qui,sicut gestorum lectione cognovimus, merito reprobatus est, etiam nos detestandum esse decernimus: ita ut si assertor insipiens in suapravitatevoluerit permanere, habeat cum his consortium, quorum est secutus errorem. Merito851 enim fiet extra Christi Ecclesiam, qui in Christo humanam, id est nostram, negat esse naturam.Sed si idem spiritu Dei miserante correctus, impietatem sui erroris agnoverit,ut quacatbolici exsecrantur, plena satisfactione damnaverit, volumus ei misericordiam non negari, ut Ecclesia Domini nullum sentiat damnum; cum et resipiscens possit recipi, et solus debeat error excludi. De sacramento autem pietatis magnae, in qua nobis per incarnationem Verbi Dei justificatio estetredemptio, quae ait nostra ex Patrum traditione sententia,(a )in litteris, quas ad fratrem meum Flavianum episcopum misi, nunc sufficienter, quantum arbitror,explicatum est;ut per insinuationem praesulis vestri, quid secundum Evangelium Domini nostri Jesu Christi (6) in omnium fidelium cordibus fixum esse cupiamus, noscatis (c). Datum idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
