# Epistolae 179

Leo the Great, Epistolae, FLAVIANO charissimo fratri LEO papa. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/179

Litteras tuae dilectionis accepi cum gestis, quae apud vos(l)de fidei quæstione confecta sunt.Et quia clementissimus imperator pro Ecclesiae pace sollicitus synodum voluit congregari, quamvis evidenter appareat, rem,de qua agitur, nequaquam synodali indigere tractatu; tamen,frater charissime,(m)subsecutos esse significo, quos in hac re placuit destinare.Necnecessarium fuitnunc amplius scribi,cum, propitio Deo, de his quæ causae credimus convenire per ea quæ ipsi portabunt scripta sis plenius instruendus.Dato (a) duodecimo kalendas Julii,Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
