Latin
Dilectissimis fratribus, CONSTANTINO, AUDENTIO, RUSTICO, AUSPICIO, NICETÆ, NECT…
Leo the Great, Epistolae 183
Unproofread scanNot analysed yet
Justa et rationabilisfo)nobis causa gaudendi est, cum a sacerdotibus Domini ea gesta cognoscimus quae et paternorum canonum regulis,et apostolicis congruant institutis. Necesse est enim ut omne corpuB Ecclesiæ salubri crescat augmento, si membra quæ præsunt, et vigore excellant aoctoritatis, et tranquillitate moderaminis. Quod ergo in Arelatensium civitate, defuncto sanctæmemoriae Hilario, virum etiam nobis probatum fratrem Ravenium, secundum demderiacleri, honoratorum, et plebis, unanimiter consecrastis,bonum fraternitatis vestræ opus noetro judicio roboramus. (a) Quia electionem pacificam atque concordem, cui nee merita morum, neo studia civium defuerunt, postulationis quidem humana, sed inspirationis credimus fuisse divinae. Utatur itaque,fratres charissimi,Dei munere memo. ratus antistes, et seoundum consonantia omnium ordinum vota, quid ex ipso devotionis exspectetur intelligat: ut dispensationis sibi creditae diligens ac temperansexsecutor,vestro testimonio non inferior, et nostro per omnia favore sit dignior. Deus vos incoJumea custodiat, fratres charissimi. Data (b) xi kalend. Septembr. ,Asturio et Protogene cosa.