# Epistolae 184

Leo the Great, Epistolae, (e) Dilectissimo fratri RAVENNIO LEo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/184

Provectionem dilectionis tuae, quæ summi sacerdotii adepta est dignitatem,ita nobis placere cognoste, ut nAm solum. tibi de honoris augmento, sed etiam Arelatensi Ecclesiae, cui te Dominus proposuit, gaudeamus.Ad omnium enim fidelium decus atque utilitatem redundat,cum talis habetur antistes, cujus plurimi et adjuventur praesidio, et incitentur exempIo.Unde quia non ignoras quid de sinceritate animitui secundum(f)præcedentem notitiam sensorimus,justissime nos(g)agnoscis exigere ut quod presumimus hoc probemus,frater charissime.(h)Modestiae igitur tuae non desit auctoritas, constantiam mansuetudo commendet,justitiam lenitastemperet, patientia contineat libertatem;et declinata superbia, cui proximum est ut decidat,ametur humilitas,cui semper debetur ut crescat.Ecclesiasticarum legum non ignara est dilectio tua, ut intra earum regutas atque mensurasomniapotestatis tuae juracontineas.(i) Justo quippe ideo dicitur lex nonesseposita (I Tim. i, 9), quia normam praeceptionis implet judicio voluntatis,cum verus recti amor(J)in semetipsos non habeat et apostolicas auctoritates,et cano. nicas sanctiones. Quarum devotus sectator et diHgens exsecutor in eorum procul dubio consortiogforiaberis, qui de creditorum sibi profectibus talenforum audire meruerunt:Eug£,serve bone et fidelis,quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. xxv, 23; Luc. xix, 17). Ut autem fiduciam dilectionis ergatenostrae habere non dubites, saepius nos de processu actuum tuorum facias certiores: quoniam judicii nostri memores cupimus semper de tuis profectibus in Domino gloriari. Deus te incolumen custodiat, frater charissime (k).

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
