# Epistolae 2-11

Leo the Great, Epistolae, Sanctis ac beatissimis,et omni venerationecolen dis, IDACIO et CEPONIO episcopi…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-11

CaP. II. — Quapropter mihi post longas annorum metas ad patriam reverso,satis durum vidctur,quod ex illis traditionibus, quas olim catholica damnavit Ecclesia, quasque jamdudum abolitas esse credebarn, nihil pcnitus imminutum esse reperio. Immo etiam pro uniuscujusque studio et voluntate prava dogmata,velut quibusdam hydrinis capitibus pullulare cognosco: cum aliiveteri errori blasphemiarum suarum augmenta contulerint, alii integrum cum usque adhuc retentent; alii vero,quosex parte aliqua ad respectum sui contemplatio voritatis adduxit, ex illis sensibus retinendo nonnulla, re!iquis vincu!entur. Quod quidem per mala temporis nostri,synodorum conventibus decrelisque cessantibus, liberius crevit; et impiissime, quod est cunctis detcrius, ad unumaltarediversis fidei sensibus convenitur.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
