Latin
Leo papa universis episcopis per Siciliam consti-tutis (c)
Leo the Great, Epistolae 2-12
Unproofread scanNot analysed yet
rimoniam in sancta synodo, cui præsidebamus, de usurpatione prioris episcopi detulerunt. Quamvis ergo (a) jam ordinatum a nobis sit quemadmodum utriusque Ecclesiae utilitatibus consulatur, ne tamen hoc perniciosum nequillsimæ deprædationis exemplum cuiquam posthac fiat imitabile, hanc praecepti nostri formam apud dilectionem vestram volumus esse perpetuam: qua (b) sine (c) exceptione decernimus ut ne quis episcopus de Ecclesiæ suae rebus audeat quidquam vel donare, vel commutare, vel vendere; nisi forte ita aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et(d)cum totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium Ecclesiae profuturum. Nampresbyteri, vel diaconi, aut cujuscumque ordinis clerici, qui conuiventiam in Ecclesim damna miscuerunt, seianl se(e)et ordine et communione privandos: quia plenum justitiae est, fratres charissimi, ut non solum episcopi, sed etiam totius cIeri studio, (n ecclesiasticæ utilitatis incrementa serventur, et eorum munera illibata permaneant, (g) qui pro animarum suarum salute propriam substantiam Ecclesiis contulerunt. Data (h) xn kalend. Novembris, Calepio v. c, cons.