Latin
(f) Domino Beatissimo et Deo amabili Patri LEONI FLAVIANUS in Domino aeternam s…
Leo the Great, Epistolae 2-16
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Sunt(d)quidam veste sua oves significantes, interius autem lupi rapaces: quos ex fructibus eorum debemus agnoscere. isti prima fronte videntur esse de numero nostro; sed non sunt de numeronostro. Si enimde numero nostro(e)fuissent, nobiscum mansissent. Quando autem coeperunt assumere impietatem, illud quod prius occultabatur in illie. aperitur, (f) et dolus omnis fit omnibus manifestus. (g) Inveniuntur autem infirmaB fidei homines, ct qui divinas lectiones nesciunt, et secum eos in perditionem præcipitant,(h) dissipantes, et vituperantes Patrum disciplinas (i) et relinquentes sanctas Scripturas ad suam ipsorum perditionem. (j)Quos debemus praevidere, et a quibus multum vacare, (k)ne in. sua malitia aliqui occupati, concidant de sua firmitate. (l) Exacuerunt enim lingHam suam quasi serpentes, et venenum in labiis habent quasi aspides. De his bmc propheta clamavit.