# Epistolae 2-17

Leo the Great, Epistolae, Dilectissimo fratri FLAVIANO episcopo LEO episcopus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-17

CAP. II. — Et ideo fraternitas tua per idofleam maxime aptamque personam plenissima nobis relatione significet,quid contra antiquam fideui novitatis emerserit,quod severiori sententia dignum fuerit vindicari.Nam et(c)ecclesiastica modcratio et religiosa piissimi principis fides multam nobis sollicitudinem Christianae pacis(d)indicunt: ut amputatis dissensionibus,fides catholica inviolata servetur, et his qui prava defendunt, ab errore revocatis, nostra auctoritate,quorum fides probata fuerit, muniantur. Nec aliqua poterit ex hac parte difficultas afferri, cum memoratus presbyter libello proprio sit profesdus paratum se esse ad corrigendum,si quid in se inventum fuerit quod reprehensione sit dignum.DECET ENIM in talibus causis hoc maxime provideri, ut sine strepitu concertationum et custodiatur charitas, et veritas defendatur. (e) Et ideo quia dilectio tua de tanta causa nos videt necessario esse sollicitos,quam plenissimeetlucide universa nobis,quod ante facere debuit, indicare festinet: ne inter assertiones partium aliqua ambiguitate fallamur, et (f) dissensio quæ insuis initiis abolenda est nutriatur:cumincorde nostro ea observantia, Deo inspirante,permaneat, ne constitutiones venerabilium Patrum divinitus roboratae, et ad soliditatem fidei pertinentes prava cujusquam interpretatione violentur.(g) Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum (a) duodecimo kalendas Martii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
