Latin
(c) Dilectissimo filio et monito honorabili EuTYCHI presbytero PETRUS episcopus
Leo the Great, Epistolae 2-19
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —(i)Haec breviter respondi, frater, litteris tuis', plura rescripturus, si ad me frater et coepiscopus nosterFlavianus aliquade haccausa scriptamisisset. Si enim tibi displicet, quoniam scripsisti (1) electum judicium, nos quomodo de bis judicare poterimus, quos neque (k) videmus propter absentiam, et quid intellexerint, eorum taciturnitate nescimus? Justus (I) mediator non est, qui sic unam partem audit ut nihil alteri parti reservet. In omnibus autem hortamur te, frater honorabilis, ut his quæ a beatissimo papa Romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendas: quoniam beatus Petrus, qui in propria scde(a) et vivit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatom. Nos enim pro studio pacis et fidei extra consensum Romanae civitatis episcopi causas fide (b) audire non possumus. Inco]umen tuam dilectionem Dominus tempore longissimo conservare dignetur, charissime et honorantissime fili.