# Epistolae 2-2

Leo the Great, Epistolae, Epistolæ S. CYRILLI Alcxandrini cuI S. LEONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-2

Indicabo vero vobis, quod (e) Pachomius insignis factis,apostolicæ gratiæ egregius fundatorque Ægypti caenobiorum, editi ad monastcrium, quod lingua Ægyptiorum vocatur (n Panum, litteras, quas angelo dictante perceperat, ut non errorem incurrerent in solemnitatis paschalis ratione. sci. rentque lunam primi mensis in anno communi et embolismo.(g)Charissimi Domini mei in mente ha. betote, quod constitutum est Pascha primum in Ægypto ad commonitionem, ut manducarent filii Israel agnum in typo veri Agni in luna primi mensis. Posterius autem Pascha factum est ad recordationem, in quo Manua descendit, quod ostendit, quod recederet agnus umbratilis, quando descendissetverum Manna. Dominus autem noster Jesus Christus conjunxit in una die agnum Judæorum, et verum Manna, quando benedixit panem et vinum dicens: llocestcorpusmeum, et sanguis meus in luna primi mensis, in anni principia. Ideo recordemur et memores simus offerre quae obtulit Jesus pro nobis in primo mense. Dixit enim Dominus Jesus: Hæc quotiescuJnque feceritis, in mei recordationemetmemoriam facietis. Scruteminique diligentissime,quæ ordinavit synodus (h)Nicæna, lunas XIV omnium annorum per decemnovennalem cyclum, ut non fal. lamur in luna xiv cum Judaeis et hæreticis, qui dicuntur tessares kœdecatitæ. Et constitutum est in omnibus synodis, practer synodum Gangrensem et Caesariensem, ut non faceret ulla Ecclesia, vel civitas, et omnis regio contraria his qnæ statuta sunt de Pascha in Nicaeno concilio.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
