Latin
Ephesum convenit
Leo the Great, Epistolae 2-24
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Vcrum quia etiam talium non est negligenda curalio,et pie ac religiose Christianissimus imperator haberi voluit episcopale concilium, ut pleniore judicio omnis possiterror aboleri,(c)fratres nostros Julium episcopum, Renatum presbyterum, et filium meum Hilarum diaconem, cumque his Dulcitium notarium probatae nobis fidei, misi; qui vice mea sancto conventui vestræ fraternitatis intersint, et communi vobiscum sententia, quae Domino sint placitura,constituant. Hoc est, ut primitus pestifero errore damnato,etiam de ipsius, qui imprudenter erravit, restitutione tractatur; si tamen doctrinam (d) veritatis amplectens, sensus hæreticos,quibus imperitia ejusfuerat irretita,plene aperteque propria voce et subscriptione damnaverit: quod etiam in libello quem ad nos miserat est professus,spondens per omnia nostram se secuturum esse sententiam. Acceptis autem fratris et coepiscopi nostri Flaviani litteris, plenius ad eum de his quæ ad nos videtur retulisse rescripsimus: ut abolito hoc(e)qui natus videbatur errore,in laudem et gloriam Dei per totum mundum una sit fides et una eademque confessio, et in nomine Jesu omne genu flectatur ccetestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. (/)Data idibus Juniis,Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.