# Epistolae 2-29

Leo the Great, Epistolae, (a) LEO episcopus, et sancta SYNODUS, que iD urbe Roma convenit PULCHERIÆ Augus…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-29

CAP. II. — Et hi quidem qui missi sunt, (h) quorumque unus vim Alexandrini episcopi sibi omnia vindicantisefTugiens, rerum gestarum nobis ordinem fideliter nuntiavit, reclamarunt in synodo, sicutoportuit, unius hominis non tam judicio quam furori; protestantes ea quae per vim metumque gererentur, (i)sacramentis Ecclesiæ et ipsi Symbolo ab apostolis instituto praejudicare non posse, nec se ab ea fide ulla injuria separandos, quam plenissime expositam atque digestam a sede beati apostoli Petri ad sanctum syuodum detulissent. (a) Cujus cum recitatio, poscentibus episcopis, non sit admissa, ut scilicet remota ea fide quae patriarchas, prophetas, apostolos et martyres coronavit, generatio Jesu Christi Domini nostri secundum carnem et veræmortis(b) ac resurrectionis ejus confessio, quod horremus dicere, solveretur(c); scripsimusde hac re, ut potuimus, ad gloriosissimum principem, et quod maximum est, Christianum, cujus epistolæpariter)d)exemplar subjecimus, ut fidem in qua renatus per Dei gratiam regnat, nulla (e) sineret novitate corrumpi: quoniamFlavianusepiscopusinnostraomniumcommunione persistit, atque hoc, quod factum estsine onsideratione justitiae, et contra omnem canonum disciplinam, ratum haheri ratio nulla permittit; et quia dissensionis scandalum(f)non abstulissetEphesina synodus, sad auxisset, habendo intra Italiam concilio et locus constilueretur, et tempus, omnibus querelis et praejudiciis partis utriusque suspensis: quo diligentius universa quae offensionem (g) generaverunt retractentur, et absque vulnere fidei, absque religionis injuria,in pacem Christiredeant,qui (h) per impotentiam subscribere coacti sunt sacerdotes, et soli auferantur errores.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
