# Epistolae 2-3

Leo the Great, Epistolae, Domino vere sancto atque beatissimo ac apostolico, mihique post Dominum plurimu…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-3

CAP. II. — Et ne hoc quod (j) exposuimus beatitudini vestrae obscuritatem aliquam afferat, suggerimus communes annos, apud Hebræos duodecim tantum lunas, hoc est dies, habere; embohsmos vero lunas tredecim habere, hoc est dies. Necessitate ergo embolismi cogimur id tenere, quod (k) longius est, ne a vero deviare videamur.Nequc nobis autnovum aut erraticum(l)videatur,cum dies passionis undecimo kalendas Maii occurrat,a qua (sicut (tn) Graecis videtur) Pascha nomen accepit; licet He. brææ linguae interpretes tradant Pascha transitum dici, quod tamen idem et Joannis evangelistae dicto firmatur, quo ait, cum de passione loqueretur: Cum venisset hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Pa. trem (Joan,. XIII, 1). Non ergo nos dies una longius posita terreat, ne cum hanc vitamus incurramus errorem, sicutevenit tempore beatæ recurdationis domini mei, praedecessoris apostolatus vestri Zosimi,anno consulatus Honorii Augusti undeeimo, et Constantii secundo. Tunc enim, cum declinaretur, ne decimo kalendas Man dies Paschae teneretur,( n )celebratum octavo die kalendas Aprilis,id est pro embolismo(a) communis est annas tentus,et error gravissimus est ortus, in tantum ut(b)mysterio certo, quod dono sancti Spiritus ministratur, bæc veritas probaretur. Quod propterca credidi exPonendum, quia locus ipse etiam sancto atque a me venerando fratri meo(c)Libanio diacono notissimus esi. Cujus mysterii miraculum tale est.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
