Latin
LEO episcopus et sancta SYNODUS quae in urbe Roma convenit, clero, honoratis et…
Leo the Great, Epistolae 2-32
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —State igitur in spiritu catholicae veritalis, et apostolicam cohortationem ministerio nostri oris accipite: Quia vobis donatum est pro Christo. non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. i, 29). Nolite arbitrari, dilectissimi, quod sanctae Ecclesiae suae desit, aut defutura sit divina protectio. SPLENDESCIT enim fidei puritas cum ab ea sordes separantur errorum. Unde iterum iterumque vos anteconspectum Domini obtestamur pariter et monemus uta fide inqua fundati estis, et in qua Christianissimum principem novimus permanere,non insidiis,non cujusquam(d) persuasionibus moveamini; sed in persona episcopi vestri illum inoculiscordis(e) habeatis, proquoidem omnia pati, (/')quae fuerint illata, non metuit: cujus per omnia imitatores vos esse cupimus, ut commune cum ipso praemium fidei habere possitis. Data(g) idibus Octobris. Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.