Latin
LEONI episcopo Romae
Leo the Great, Epistolae 2-33
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Cujus quidem rei cum alia multa in promptu sint argumenta, sufficit zelus vester adversus infamesManichaeos, quem sanctitasvestra(a) nuper exeruit, et quo rerum divinarum studio vester in Deum sit amor patefecit. Sufficiunt et quae nunc a vobis scripta sunt, ut apostolicum characterem vestrum ostendant. Incidimus namque in illa quae de Dei Salvatorisque nostri incarnatione sanctitas vestra (b) scripsit, et admirati sumus exactam operis diligentiam. Utraque enim eamdem opera declarabat, et æternam ex sterno Patre Unigeniti Divinitatem, et ejusdem ex Abrahae et David semine humanitatem, ac similem per omnia nobis fuisse assumptam naturem, hoc uno dissimilem quod peccati expers manserit, quippe quae non ex natura, sed ex libera voluntate nascitur. Et hoc praeterea litteræ continebant, unum esse unigenitum Dei Filium, et impatibilem ejus Divinitatem, quae nec verti queat, nec mutari, sicut etqui ipsum genuitPater, et Spiritus sanctus. Ideoque patibilem naturam sumpsisse, quia divina natura passionem non recipiebat: ut per carnis propriæ passionem impassibilitatem iis qui in ipsum crederent largiretur. Haec et alia his cognata litteris continebantur. Nos vero spiritualem sapientiam tuam admirati. Spiritus sancti gratiam, quae per voslocuta est, laudibus extulimus, rogamusque, et obsecramus,et precamur,et supplices oramus sanctitatem tuam,ut tempestate jactatis Dei Ecclesiis opem ferat.