# Epistolae 2-37

Leo the Great, Epistolae, Dilectissimis fratribus, CONSTANTINO, ARMENTARIO, AUDIBNTIO, SEVERIANO, VALERlA…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-37

CAP.II.—Consideratis enim allegationibus utriusque partis praesentium clericorum,ita semper intra (j)provinciam vestram, et Viennensem et Arelaten- Min civitates claras fuisse reperimus, ut quarumdam causarum alterna ratione, nunc illa in ecclesiasticis privilegiis, nunc ista præcelleret, cum tamen eisdem commune jus quondam fuisse a gentibus prodcrotur. Unde Viennensem civitatem,quantum ad ecclesiasticam justitiam pertinet, inhonoratam penitus esse non patimur; praesertim cum de receptione privilegii, auctoritate jam nostrae dispositiunis utatur; quam potestatem Hilario episcopo ablatam, Vien- Densi episcopo credidimus deputandam. Qui ne repente semetipso factus videatur inferior, vicinis sib; quatuor oppidis praesidebit, id est Valentiæ, et T.- rantasiæ, et Genavæ, et Gratianopoli, ut cum eis psa Vienna sit (a) quinta, ad cujus episcopum omnium prædictarum Ecclesiarum sollicitudo pertineat. Reliquæ vero civitates ejusdem provinciae, sub Are!atensis antistitis auctoritateetordinatione consistant: quem pro modestiae suae temperantia, ita futurum credimus studiosum charitatis et pacis, ut nequaquam sibi credat ablatum, quod fratri videat esse concessum. Data iit non. Maii, Valentiniano Aug. 7 et Avieno v, c. conss.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
