Latin
Ut clericus nec suo, nee alieno nomine fenus exerceat.- V. Ut si quis sacerdotu…
Leo the Great, Epistolae 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. Alieni servi ordinationem esse illicitam. —(a) Admittuntur passim ad ordinem sacrum,quibus nulla natalium,nulla morum dignitas suffragatur; et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii tamquam(b)servilis vilitas hunc honorem capiat, provehuntur: et probari Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus cst, quod et sacrum (c)ministerium talis coosortii vilitate polluitur, et dominorum, quantum ad ilJicitæ usurpationis tcmeritatem pertinet, jura solvuntur. (d)Ab his itaque, fratres charissimi, omnes provillciæ vestrae (e) abstineant sacerdotes; et hon tantum ab his,sed(f)ab aliis etiam qui originali aut alicui conditioni obligati sunt volumus tetnperari: nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse immunis ab aliis, qui divinae mHitiae fuerit aggregandus (II Tim. I. ,4); ut a castris domicinis quibus nomen ejus ascribitur, (g) nullis necessitatis vinculis abstrahatur.