# Epistolae 2-41

Leo the Great, Epistolae, Leo episcopus urbis Romæ, PULCHERIÆ Augustae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-41

CAP. II. — Clementia igitur vestra cognoscat omnem Romanam Ecclesiam de universis fidei vestrae operibus plurimum gratulari, sive quod legationem nostram pio per omnia juvistis affectu, et quod sacerdotes catholicos, qui de ecclesiis suis injusta (c) fuerant ejecti sententia, reduxistis, sive quod reHquias sanctor memoriae Flaviani innocentis et catholici sacerdotis ad Ecclesiam cui bene praefuit fecistis (d)cum honore debito revocari.In quibus utique omnibus gloriæ vestræmulliplicaturaugmentum, dum et sanctos prosuis meritis veneramini, et ab agro Dominico spinas et tribulos vultis (e) auferri. Quosdam vero episcopos de his qui rebus impiis videntur præbuisse consensum, reconciliationem poscere, et Catholicorum communionem desiderare, tam(f) nostrorum quam fratris et coepiscopi (g) mei Ana. toin, cui testimonium ferre dignamini, relatione cognovimus; quorum desideriis sic praebemus (h) etrectum, ut correctis, et quae male sunt facta, propria subscriptione damnantibua,participata(i) nostrorum quos misimus cura cum supradicto episcopo pacis gratia tribuntur: QUIA devotionis utrumque est Christianæ, ut et pertinaces veritas justa coerceat, et conversos charitas non repellat.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
