# Epistolae 2-42

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus ANATOLIO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-42

' CAp. II. De fratribus vero quos et epistolis tuis — et legatorum nostrorum relatione communionis nos trae (h)cupidos esse cognovimus,eo quod doleant se contra potentiam contraque terrores non tenui se (i) constantiam,sed aheno sceleri praebuisse consensum,cum ita eos formido turbasset ut in damnationem catholici atque innocentis antistitis,et in receptionem detestabilis pravitatis trepido famularentur obsequio,illud quidem quod praesentibus et agentibus(j)nostris constitutum est approbamus, ut suarum interim Ecclesiarum essent communione contenti; sed cum legatis nostris quos misimus participata tecum sollicitudine volumus disponatur. quatenus hi qui plenis satisfactionibus male gesta condemnant, et (k) accusare se magis eligunt quam tueri, pacis et communionis nostrae unitate laetentur;ita ut digno priusanathematequae contra fidem catholicam sunt recepta damnentur. Aliter enim (l) in Ecclesia Dei, quae corpus est Christi, nec (m)rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia,nipi in nostrae proprietate. naturas verus nos Pontifex reconciliet. (n) verus immaculati Agni sanguis emundet.Qui licet in Patris sit dextera constitutus. in eadem tamen carne quam sumpsitexVirginesacramentumpropitiationisexse-, quitur,dicente Apostolo:Christus Jesus,qui mortuus est, immo qui et resurrexit,qui est (0)in dextera Dei. qui etiam interpelLat pro nobis (Rom. VIII, 34). Neque enim potest in aliquo benignitas nostra reprehendi, cum satisfacientesrecipimus quos doluimusesse deceplos.Nec aspere igitur communionis nostrae gratia deneganda est, nec temere largienda quia SICUT PLENUM pietatis est oppressis charitatem Dominicam redhiberi, ita (p) justum est omnia perturbationis auctoribus imputari.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
