Latin
LEO episcopus MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-43
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Nimis autem(l)iniquum est ut per paucorum insipientiamadconjecturasopinionumet (m) adcarnaliumdisputationum bella revocemur, tamquam reparata disceptatione tractandum sit (n) utrumEutychesimpiesensent, etutrumperverse Dioscorusjudicarit, qui in sanctae memoriae Flaviani condemnatione se perculit, et simpliciores quosque, ut in eamdem ruinam provolverentur, impegit. Quorum multisjam, ut cognovimus, ad satisfactionisremedia conversis,et veniam de inconstanti trepidatione poscentibus, non cujusmodi sit fides (0) tenenda tractandum est, (p) sed quorum precibusetqualiter annuendum. Unde piissimae sollicitudini vestræ, quam (q) deindicendasynodohabere dignamini, per legationem,quae confestim ad clementiam vestram, (r) Deo annuente, perveniet, quidquid ad causae utilitatem arbitror pertinere, plenius atque opportunius suggeretur. Data (s) nono kalendas Maii,Adelfio viro clarissimo consule.