Latin
LEO episcopus MARCIANOAugusto
Leo the Great, Epistolae 2-44
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. -Ne(p)igitur vel resipiscentium desideria mora longior fatigaret, vel incuriosa facilitas temere aliquos ac sine discretione susciperet, injunctum est ab apostolica sede directis, ut in consortium (q) su3B deliberationis adscito Constantinopolifanæ urbis antistite, et pestilentiae contagia non admittantur,et sanitatis remedia non negentur. Quae iDdustria in omnibus quae nequiter gesta sunt emendandis, celerem juvante Domino consequetur effectum,si reparationi pacis ecclesiasticae opem suam vestra pietas dignetur adjungere: at (r) vobis ita regnantibus,et Dei regnum intra vos habere mereamini, et catholicam tidem nulla falsitas violet, nulla hæresis inquietet; nec cuiquam liceat doctrinam evangelicam deserere, et sacerdotali honore gaudere. Synodum vero fieri, ut meminit clementia vestra, etiam ipsi poposcimus. Sed sacerdotes provinciarum omnium congregari praesentis temporis necessitas nulla ratione permittit; quoniam illæ provinciae, de quibus maxime sunt evocandi, (s)inquietatæ bello ab Ecclesiis suis eos non patiuntur abscedere. Unde opportuniori tempori,(t) propitiante Domino, cum firmior fuerit restituta securitas,jubeat vestra clementia reservari. De qua re plenius (n) Editiaatiquiores. præbuere consensum pœnitendo Quesnellus emendavit ex Grimanico tribusque aliis codicibus, quibus addi possunt octo nostri ac exemplum Sichardi. inter cætera apud pietatem vestram poterunt allegare quos misi. Data (o) v idus Junii, Adelfio viro clarissimo consule.