# Epistolae 2-48

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus MARCIANO Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-48

CAp.II.- Unde per ipsum Dominum nostrumJesum Chrislum,qui regni vestri est auctor et rector, obtestor et obsecro clementiam vestram ut in præsenti eynodo fidem quam beati (d) Patres nostri ab apostolis sibi traditam prædicarunt, non patiamin quasi dubiam retractari; et quae olim majorum sunt auctoritate damnata,redivivis non permittatis conatibus excitari; illudque potius jubeatis et antiquae Nicaenae synodi constituta, remota hrercticorum interpretatione, (e) permaneant.Nec me quoque,ut voluit vestra clementia,ab illo credatis abesaeconcilio, cum in his fratribu8 quos direxi,id est (f) Paschasino et Lucentio episcopis, Bonifacio et Basilio presbyteris, sed (g) et in fratre meo Juliano, quem eorum volui esse participem, etiam meam sit æstimanda præsentia.Quos,(h)auxiliante Christo, ita acturos esso confido,ut ea qua; Dommo nostro placeant, decernantur, accedente pietatis vestrae studio, quod (i) et paci prosit, et religioni, et custodiae veritatis. Data (j) sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
