# Epistolae 2-52

Leo the Great, Epistolae, Exemplar relalionis archetypi sanctæ magnæ et universalis synodi quæ in Chalced…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-52

CAP. I. — Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exsultatione (Ps. CXXV, 2), quod hanc ut propriam nobis gratiam prophetiam aptavit, quibus pietatis confirmatum est votum. Quid enim fine ad laetitiam superius? Quid dominica agnitione ad exsultationem clarius,quam ipse desuper nobisSalvator ad salutem tradidit dicens: Ambulantes docete omnes entes, baptizantes eos in nomine Patris,et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omma (e) quæcumque mandavi vobis.Quamipse tamquam auream catenulam præcepto imponentis deductam in nos conservasti, vocis beati Petri omnibus interpres existens, et illius fidei omnibus beatitudinem attrahens. Unde et nos tamquam principi tibi hujus boni ad utilitatem usi, veritatis filiis Ecclesiae sortem ostendimus, non per singulos singuli tamquam in secreto doctrinam facientes, sed communi spiritu, uno consensu et concordia fidei confessionem cognoscentes.Et fuimus in communi exsultatione spiritalibus tamquam imperialibus cœnis,epulationibus in cibis qua per tuas litteras Christus epulantibus apparavit. Et coelestem Sponsum inter nos cernere ' (f)videbamus epulantem. Si enim ubi sunt duo aut tres congregati in nomine ipsius, ibi ait se esse in medio eorum (Matth. XVIII, 20); quantam circa quingentos viginti sacerdotes familiaritatem (g) monstrabit, qui et patriae et labori circa eum scientiam confessionis praeposuerunt,quibus ut tamquam caput membris praepositus eras per eos qui tuam continent vicem,rectum consilium demonstrans? Principes autem fideles ad ornatum praesidebant, sicut Zorobabel,(h) Ecclesiæ Jesum (I Esdr. III.2), quemadmodum Hierusalem, aedificationemdogmatum renovare festinantes.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
