Latin
(k) LEO episcopus, sanctae SYNODO apud Chalcedonem habitae
Leo the Great, Epistolae 2-63
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —De custodiendisquoque sanctorum Patrum statutis, quae in synodo Nicæna inviolabilibus sunt fixa decretis, observantiam vestræ sanctitatis admoneo, ut jura Ecclesiarum, sicut ab illls Patribus divinitus(a)inspiratis sunt ordinata,perma-, neant. Nihil alienum(b)improbusambitus concupiscat,nec peralterius imminutionem suum aliquis quæ rat augmentum. Quantum libet enim (c) extortis assentationibus sese instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum æstimet nomine reborandos, infirmum atqueirritum erit quid quid a prædictorum Patrum canonibus (d) discreparit. Quorum regulis(e) apostolica sedes quam reverenter utatur, scriptorum meornm,quibu8 Constantinopolitani antistitis conatus repuli,poterit sanctitas vestra lectione cognoscere, (f) et me auxiliante Domino catholicæ fidei et paternarum (g) constitutionum esse custodem. Data duodecimo kalendas Aprilis,Opilione viro clarissimo consule.