Latin
LEO JULIANO episcopo
Leo the Great, Epistolae 2-66
Unproofread scanNot analysed yet
(d) Quod ergo necessarium crediditclementissimus imperator, libenter implevi,ut ad omnes fratres,qui Chalcedonensi synodointerfuerunt, scriptadirigerem quibus placuisse mi hi, quæ a sanctis fratribus nostris de regula fidei confirmata sunt,demonstrarem:propter eos scilicet, qui ad occasionem velandæ perfidiae suæ, infirma vel dubia videri volunt statuta concilii, quae nulla sunt consensus mei sententia roborata; . cum tamen post reversionem fratrum,quos vice mea miseram adConstantinopoli tanum episcopum epistola£ delerim: ut,si eas publicare voluisset,abundeex ipsis potuisset agnosci quanto gaudio eaquæ (e) de fide synodus sanxerat approbarem. Sed quia in eisdemcontinebatur quale responsum accepisset ambitio ignorari voluit quod de fraterms constitutionibus sentiebam, nc simul cognosceretur quod pro inviolabili Nicaenorum canonumauctoritaterescripseram. Unde studeat dilectio tua piissimum principem crebris suggestionibus commonere, ut adjunctis affatibus suis ad singularum provinciarum sacerdotes deferri apostolicæ sedis scripta praecipiat: ne ulterius quisquam veritatis inimicus de silentio meo se excusare praesumat.